Cover art for Aeneid (Liber X) by Publius Vergilius Maro

Aeneid (Liber X)

1 viewer

Aeneid (Liber X) Lyrics

Panditur interea domus omnipotentis Olympi
conciliumque uocat diuum pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnis
castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
'caelicolae magni, quianam sententia uobis
uersa retro tantumque animis certatis iniquis?
abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
quae contra uetitum discordia? quis metus aut hos
aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
adueniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus,
cum fera Karthago Romanis arcibus olim
exitium magnum atque Alpis immittet apertas:
tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
nunc sinite et placitum laeti componite foedus.'
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
pauca refert:
'o pater, o hominum rerumque aeterna potestas
(namque aliud quid sit quod iam implorare queamus?),
cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros;
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
aggeribus murorum et inundant sanguine fossae.
Aeneas ignarus abest. numquamne leuari
obsidione sines? muris iterum imminet hostis
nascentis Troiae nec non exercitus alter,
atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. equidem credo, mea uulnera restant
et tua progenies mortalia demoror arma.
si sine pace tua atque inuito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata neque illos
iuueris auxilio; sin tot responsa secuti
quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam
uertere iussa potest aut cur noua condere fata?
quid repetam exustas Erycino in litore classis,
quid tempestatum regem uentosque furentis
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
nunc etiam manis (haec intemptata manebat
sors rerum) mouet et superis immissa repente
Allecto medias Italum bacchata per urbes.
nil super imperio moueor. sperauimus ista,
dum fortuna fuit. uincant, quos uincere mauis.
si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx
dura, per euersae, genitor, fumantia Troiae
excidia obtestor: liceat dimittere ab armis
incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis
et quacumque uiam dederit Fortuna sequatur:
hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae.
est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
Idaliaeque domus: positis inglorius armis
exigat hic aeuum. magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde
obstabit Tyriis. quid pestem euadere belli
iuuit et Argolicos medium fugisse per ignis
totque maris uastaeque exhausta pericula terrae,
dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt?
non satius cineres patriae insedisse supremos
atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
redde, oro, miseris iterumque reuoluere casus
da, pater, Iliacos Teucris.' tum regia Iuno
acta furore graui: 'quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum uerbis uulgare dolorem?
Aenean hominum quisquam diuumque subegit
bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus (esto)
Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra
hortati sumus aut uitam committere uentis?
num puero summam belli, num credere muros,
Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas?
quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
egit? ubi hic Iuno demissaue nubibus Iris?
indignum est Italos Troiam circumdare flammis
nascentem et patria Turnum consistere terra,
cui Pilumnus auus, cui diua Venilia mater:
quid face Troianos atra uim ferre Latinis,
arua aliena iugo premere atque auertere praedas?
quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
tu potes Aenean manibus subducere Graium
proque uiro nebulam et uentos obtendere inanis,
et potes in totidem classem conuertere nymphas:
nos aliquid Rutulos contra iuuisse nefandum est?
"Aeneas ignarus abest": ignarus et absit.
est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
quid grauidam bellis urbem et corda aspera temptas?
nosne tibi fluxas Phrygiae res uertere fundo
conamur? nos? an miseros qui Troas Achiuis
obiecit? quae causa fuit consurgere in arma
Europamque Asiamque et foedera soluere furto?
me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter,
aut ego tela dedi fouiue Cupidine bella?
tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
caelicolae adsensu uario, ceu flamina prima
cum deprensa fremunt siluis et caeca uolutant
murmura uenturos nautis prodentia uentos.
tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
infit (eo dicente deum domus alta silescit
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus):
'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
haud licitum, nec uestra capit discordia finem,
quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,
seu fatis Italum castra obsidione tenentur
siue errore malo Troiae monitisque sinistris.
nec Rutulos soluo. sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem.
fata uiam inuenient.' Stygii per flumina fratris,
per pice torrentis atraque uoragine ripas
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
sternere caede uiros et moenia cingere flammis.
at legio Aeneadum uallis obsessa tenetur
nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis
nequiquam et rara muros cinxere corona
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
prima acies; hos germani Sarpedonis ambo
et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
fert ingens toto conixus corpore saxum,
haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
hi iaculis, illi certant defendere saxis
molirique ignem neruoque aptare sagittas.
ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
qualis gemma micat fuluum quae diuidit aurum,
aut collo decus aut capiti, uel quale per artem
inclusum buxo aut Oricia terebintho
lucet ebur; fusos ceruix cui lactea crinis
accipit et molli subnectens circulus auro.
te quoque magnanimae uiderunt, Ismare, gentes
uulnera derigere et calamos armare ueneno,
Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
exercentque uiri Pactolusque inrigat auro.
adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
aggere murorum sublimem gloria tollit,
et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli
contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis
regem adit et regi memorat nomenque genusque
quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma
quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni
edocet, humanis quae sit fiducia rebus
admonet immiscetque preces, haud fit mora, Tarchon
iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
classem conscendit iussis gens Lydia diuum
externo commissa duci. Aeneia puppis
prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones,
imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
hic magnus sedet Aeneas secumque uolutat
euentus belli uarios, Pallasque sinistro
adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
noctis iter, iam quae passus terraque marique.
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete,
quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
Aenean armetque rates pelagoque uehatur.
Massicus aerata princeps secat aequora Tigri,
sub quo mille manus iuuenum, qui moenia Clusi
quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
gorytique leues umeris et letifer arcus.
una toruus Abas: huic totum insignibus armis
agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
sescentos illi dederat Populonia mater
expertos belli iuuenes, ast Ilua trecentos
insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
tertius ille hominum diuumque interpres Asilas,
cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
et linguae uolucrum et praesagi fulminis ignes,
mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr,
Astyr equo fidens et uersicoloribus armis.
ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis,
et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae.
Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
transierim, Cunare, et paucis comitate Cupauo,
cuius olorinae surgunt de uertice pennae
(crimen, Amor, uestrum) formaeque insigne paternae.
namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
populeas inter frondes umbramque sororum
dum canit et maestum Musa solatur amorem,
canentem molli pluma duxisse senectam
linquentem terras et sidera uoce sequentem.
filius aequalis comitatus classe cateruas
ingentem remis Centaurum promouet: ille
instat aquae saxumque undis immane minatur
arduus, et longa sulcat maria alta carina.
Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,
Mantua diues auis, sed non genus omnibus unum:
gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
ipsa caput populis, Tusco de sanguine uires.
hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
quos patre Benaco uelatus harundine glauca
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
it grauis Aulestes centenaque arbore fluctum
uerberat adsurgens, spumant uada marmore uerso.
hunc uehit immanis Triton et caerula concha
exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti
frons hominem praefert, in pristim desinit aluus,
spumea semifero sub pectore murmurat unda.
Tot lecti proceres ter denis nauibus ibant
subsidio Troiae et campos salis aere secabant.
Iamque dies caelo concesserat almaque curru
noctiuago Phoebe medium pulsabat Olympum:
Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
ipse sedens clauumque regit uelisque ministrat.
atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum
occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe
numen habere maris nymphasque e nauibus esse
iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
agnoscunt longe regem lustrantque choreis;
quarum quae fandi doctissima Cymodocea
pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
eminet ac laeua tacitis subremigat undis.
tum sic ignarum adloquitur: 'uigilasne, deum gens,
Aenea? uigila et uelis immitte rudentis.
nos sumus, Idaeae sacro de uertice pinus,
nunc pelagi nymphae, classis tua. perfidus ut nos
praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
rupimus inuitae tua uincula teque per aequor
quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit
et dedit esse deas aeuumque agitare sub undis.
at puer Ascanius muro fossisque tenetur
tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques; medias illis opponere turmas,
ne castris iungant, certa est sententia Turno.
surge age et Aurora socios ueniente uocari
primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse
inuictum ignipotens atque oras ambiit auro.
crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
ingentis Rutulae spectabit caedis aceruos.'
dixerat et dextra discedens impulit altam
haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
ocior et iaculo et uentos aequante sagitta.
inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse
Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit.
tum breuiter supera aspectans conuexa precatur:
'alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,
tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo.'
tantum effatus, et interea reuoluta ruebat
matura iam luce dies noctemque fugarat;
principio sociis edicit signa sequantur
atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra
stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra
extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
at Rutulo regi ducibusque ea mira uideri
Ausoniis, donec uersas ad litora puppis
respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
ardet apex capiti cristisque a uertice flamma
funditur et uastos umbo uomit aureus ignis:
non secus ac liquida si quando nocte cometae
sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor
ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris
nascitur et laeuo contristat lumine caelum.
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
litora praecipere et uenientis pellere terra.
[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:]
'quod uotis optastis adest, perfringere dextra.
in manibus Mars ipse uiris. nunc coniugis esto
quisque suae tectique memor, nunc magna referto
facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam
dum trepidi egressisque labant uestigia prima.
audentis Fortuna iuuat.'
haec ait, et secum uersat quos ducere contra
uel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis
pontibus exponit. multi seruare recursus
languentis pelagi et breuibus se credere saltu,
per remos alii. speculatus litora Tarchon,
qua uada non sperat nec fracta remurmurat unda,
sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
aduertit subito proras sociosque precatur:
'nunc, o lecta manus, ualidis incumbite remis;
tollite, ferte rates, inimicam findite rostris
hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
frangere nec tali puppim statione recuso
arrepta tellure semel.' quae talia postquam
effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
spumantisque rates aruis inferre Latinis,
donec rostra tenent siccum et sedere carinae
omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon:
namque inflicta uadis, dorso dum pendet iniquo
anceps sustentata diu fluctusque fatigat,
soluitur atque uiros mediis exponit in undis,
fragmina remorum quos et fluitantia transtra
impediunt retrahitque pedes simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
signa canunt. primus turmas inuasit agrestis
Aeneas, omen pugnae, strauitque Latinos
occiso Therone, uirum qui maximus ultro
Aenean petit. huic gladio perque aerea suta,
per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta
et tibi, Phoebe, sacrum: casus euadere ferri
quo licuit paruo? nec longe Cissea durum
immanemque Gyan sternentis agmina claua
deiecit leto; nihil illos Herculis arma
nec ualidae iuuere manus genitorque Melampus,
Alcidae comes usque grauis dum terra labores
praebuit. ecce Pharo, uoces dum iactat inertis,
intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
tu quoque, flauentem prima lanugine malas
dum sequeris Clytium infelix, noua gaudia, Cydon,
Dardania stratus dextra, securus amorum
qui iuuenum tibi semper erant, miserande iaceres,
ni fratrum stipata cohors foret obuia, Phorci
progenies, septem numero, septenaque tela
coniciunt; partim galea clipeoque resultant
inrita, deflexit partim stringentia corpus
alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten:
'suggere tela mihi, non ullum dextera frustra
torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
Iliacis campis.' tum magnam corripit hastam
et iacit: illa uolans clipei transuerberat aera
Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
sustentat dextra: traiecto missa lacerto
protinus hasta fugit seruatque cruenta tenorem,
dexteraque ex umero neruis moribunda pependit.
tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
Aenean petiit: sed non et figere contra
est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
Hic Curibus fidens primaeuo corpore Clausus
aduenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
sub mentum grauiter pressa, pariterque loquentis
uocem animamque rapit traiecto gutture; at ille
fronte ferit terram et crassum uomit ore cruorem.
tris quoque Threicios Boreae de gente suprema
et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit,
per uarios sternit casus. accurrit Halaesus
Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
insignis Messapus equis. expellere tendunt
nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso
Ausoniae. magno discordes aethere uenti
proelia ceu tollunt animis et uiribus aequis;
non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
concurrunt, haeret pede pes densusque uiro uir.
At parte ex alia, qua saxa rotantia late
intulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas insuetos acies inferre pedestris
ut uidit Pallas Latio dare terga sequaci,
aspera aquis natura loci dimittere quando
suasit equos, unum quod rebus restat egenis,
nunc prece, nunc dictis uirtutem accendit amaris;
'quo fugitis, socii? per uos et fortia facta,
per ducis Euandri nomen deuictaque bella
spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis
est uia. qua globus ille uirum densissimus urget,
hac uos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste
mortales; totidem nobis animaeque manusque.
ecce maris magna claudit nos obice pontus,
deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?'
haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.
Obuius huic primum fatis adductus iniquis
fit Lagus. hunc, uellit magno dum pondere saxum,
intorto figit telo, discrimina costis
per medium qua spina dabat, hastamque receptat
ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo,
ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem,
dum furit, incautum crudeli morte sodalis
excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente uetusta
Anchemolum thalamos ausum incestare nouercae.
uos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in aruis,
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
indiscreta suis gratusque parentibus error;
at nunc dura dedit uobis discrimina Pallas.
nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis;
te decisa suum, Laride, dextera quaerit
semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
facta uiri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;
Ilo namque procul ualidam derexerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
te fugiens fratremque Tyren, curruque uolutus
caedit semianimis Rutulorum calcibus arua.
ac uelut optato uentis aestate coortis
dispersa immittit siluis incendia pastor,
correptis subito mediis extenditur una
horrida per latos acies Volcania campos,
ille sedens uictor flammas despectat ouantis:
non aliter socium uirtus coit omnis in unum
teque iuuat, Palla. sed bellis acer Halaesus
tendit in aduersos seque in sua colligit arma.
hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis
ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
fata canens siluis genitor celarat Halaesum;
ut senior leto canentia lumina soluit,
iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus:
'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi.
haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit.'
audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus,
Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
At non caede uiri tanta perterrita Lausus,
pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
et uos, o Grais imperdita corpora, Teucri.
agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis;
extremi addensent acies nec turba moueri
tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget,
hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas,
egregii forma, sed quis Fortuna negarat
in patriam reditus. ipsos concurrere passus
haud tamen inter se magni regnator Olympi;
mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
Interea soror alma monet succedere Lauso
Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen.
ut uidit socios: 'tempus desistere pugnae;
solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'
haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba
miratus stupet in Turno corpusque per ingens
lumina uoluit obitque truci procul omnia uisu,
talibus et dictis it contra dicta tyranni:
'aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.
tolle minas.' fatus medium procedit in aequor;
frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire
comminus; utque leo, specula cum uidit ab alta
stare procul campis meditantem in proelia taurum,
aduolat, haud alia est Turni uenientis imago.
hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
ire prior Pallas, si qua fors adiuuet ausum
uiribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
'per patris hospitium et mensas, quas aduena adisti,
te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
uictoremque ferant morientia lumina Turni.'
audiit Alcides iuuenem magnumque sub imo
corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
tum genitor natum dictis adfatur amicis:
'stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus
omnibus est uitae; sed famam extendere factis,
hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis
tot gnati cecidere deum, quin occidit una
Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum
fata uocant metasque dati peruenit ad aeui.'
sic ait, atque oculos Rutulorum reicit aruis.
At Pallas magnis emittit uiribus hastam
uaginaque caua fulgentem deripit ensem.
illa uolans umeri surgunt qua tegmina summa
incidit, atque uiam clipei molita per oras
tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
hic Turnus ferro praefixum robur acuto
in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:
'aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.'
dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
uibranti cuspis medium transuerberat ictu
loricaeque moras et pectus perforat ingens.
ille rapit calidum frustra de uulnere telum:
una eademque uia sanguis animusque sequuntur.
corruit in uulnus (sonitum super arma dedere)
et terram hostilem moriens petit ore cruento.
quem Turnus super adsistens:
'Arcades, haec' inquit 'memores mea dicta referte
Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto.
quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
largior. haud illi stabunt Aeneia paruo
hospitia.' et laeuo pressit pede talia fatus
exanimem rapiens immania pondera baltei
impressumque nefas: una sub nocte iugali
caesa manus iuuenum foede thalamique cruenti,
quae Clonus Eurytides multo caelauerat auro;
quo nunc Turnus ouat spolio gaudetque potitus.
nescia mens hominum fati sortisque futurae
et seruare modum rebus sublata secundis!
Turno tempus erit magno cum optauerit emptum
intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque
oderit. at socii multo gemitu lacrimisque
impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
o dolor atque decus magnum rediture parenti,
haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
cum tamen ingentis Rutulorum linquis aceruos!
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor
aduolat Aeneae tenui discrimine leti
esse suos, tempus uersis succurrere Teucris.
proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
caede noua quaerens. Pallas, Euander, in ipsis
omnia sunt oculis, mensae quas aduena primas
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Vfens,
uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris
captiuoque rogi perfundat sanguine flammas.
inde Mago procul infensam contenderat hastam:
ille astu subit, at tremibunda superuolat hasta,
et genua amplectens effatur talia supplex:
'per patrios manis et spes surgentis Iuli
te precor, hanc animam serues gnatoque patrique.
est domus alta, iacent penitus defossa talenta
caelati argenti, sunt auri pondera facti
infectique mihi. non hic uictoria Teucrum
uertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'
dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
'argenti atque auri memoras quae multa talenta
gnatis parce tuis. belli commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.'
sic fatus galeam laeua tenet atque reflexa
ceruice orantis capulo tenus applicat ensem.
nec procul Haemonides, Phoebi Triuiaeque sacerdos,
infula cui sacra redimibat tempora uitta,
totus conlucens ueste atque insignibus albis.
quem congressus agit campo, lapsumque superstans
immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus
lecta refert umeris tibi, rex Gradiue, tropaeum.
Instaurant acies Volcani stirpe creatus
Caeculus et ueniens Marsorum montibus Vmbro.
Dardanides contra furit: Anxuris ense sinistram
et totum clipei ferro deiecerat orbem
(dixerat ille aliquid magnum uimque adfore uerbo
crediderat, caeloque animum fortasse ferebat
canitiemque sibi et longos promiserat annos);
Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis,
siluicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
obuius ardenti sese obtulit. ille reducta
loricam clipeique ingens onus impedit hasta,
tum caput orantis nequiquam et multa parantis
dicere deturbat terrae, truncumque tepentem
prouoluens super haec inimico pectore fatur:
'istic nunc, metuende, iace. non te optima mater
condet humi patrioque onerabit membra sepulcro:
alitibus linquere feris, aut gurgite mersum
unda feret piscesque impasti uulnera lambent.'
protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
persequitur, fortemque Numam fuluumque Camertem,
magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
qui fuit Ausonidum et tacitis regnauit Amyclis.
Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt
centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
pectoribusque arsisse, Iouis cum fulmina contra
tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis:
sic toto Aeneas desaeuit in aequore uictor
ut semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei
quadriiugis in equos aduersaque pectora tendit.
atque illi longe gradientem et dira frementem
ut uidere, metu uersi retroque ruentes
effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
Interea biiugis infert se Lucagus albis
in medios fraterque Liger; sed frater habenis
flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
haud tulit Aeneas tanto feruore furentis;
inruit aduersaque ingens apparuit hasta.
cui Liger:
'non Diomedis equos nec currum cernis Achilli
aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aeui
his dabitur terris.' uesano talia late
dicta uolant Ligeri. sed non et Troius heros
dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis.
Lucagus ut pronus pendens in uerbera telo
admonuit biiugos, proiecto dum pede laeuo
aptat se pugnae, subit oras hasta per imas
fulgentis clipei, tum laeuum perforat inguen;
excussus curru moribundus uoluitur aruis.
quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
prodidit aut uanae uertere ex hostibus umbrae:
ipse rotis saliens iuga deseris.' haec ita fatus
arripuit biiugos; frater tendebat inertis
infelix palmas curru delapsus eodem:
'per te, per qui te talem genuere parentes,
uir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'
pluribus oranti Aeneas: 'haud talia dudum
dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater.'
tum latebras animae pectus mucrone recludit.
talia per campos edebat funera ductor
Dardanius torrentis aquae uel turbinis atri
more furens. tandem erumpunt et castra relinquunt
Ascanius puer et nequiquam obsessa iuuentus.
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
'o germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)
Troianas sustentat opes, non uiuida bello
dextra uiris animusque ferox patiensque pericli.'
cui Iuno summissa: 'quid, o pulcherrime coniunx,
sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
uis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
et Dauno possem incolumem seruare parenti.
nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
ille tamen nostra deducit origine nomen
Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga
saepe manu multisque onerauit limina donis.'
cui rex aetherii breuiter sic fatur Olympi:
'si mora praesentis leti tempusque caduco
oratur iuueni meque hoc ita ponere sentis,
tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis:
hactenus indulsisse uacat. sin altior istis
sub precibus uenia ulla latet totumque moueri
mutariue putas bellum, spes pascis inanis.'
et Iuno adlacrimans: 'quid si, quae uoce grauaris,
mente dares atque haec Turno rata uita maneret?
nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri
uana feror. quod ut o potius formidine falsa
ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
misit agens hiemem nimbo succincta per auras,
Iliacamque aciem et Laurentia castra petiuit.
tum dea nube caua tenuem sine uiribus umbram
in faciem Aeneae (uisu mirabile monstrum)
Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque
diuini adsimulat capitis, dat inania uerba,
dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,
morte obita qualis fama est uolitare figuras
aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
at primas laeta ante acies exsultat imago
inritatque uirum telis et uoce lacessit.
instat cui Turnus stridentemque eminus hastam
conicit; illa dato uertit uestigia tergo.
tum uero Aenean auersum ut cedere Turnus
credidit atque animo spem turbidus hausit inanem:
'quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos;
hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.'
talia uociferans sequitur strictumque coruscat
mucronem, nec ferre uidet sua gaudia uentos.
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
expositis stabat scalis et ponte parato,
qua rex Clusinis aduectus Osinius oris.
huc sese trepida Aeneae fugientis imago
conicit in latebras, nec Turnus segnior instat
exsuperatque moras et pontis transilit altos.
uix proram attigerat, rumpit Saturnia funem
auulsamque rapit reuoluta per aequora nauem.
tum leuis haud ultra latebras iam quaerit imago,
sed sublime uolans nubi se immiscuit atrae,
illum autem Aeneas absentem in proelia poscit;
obuia multa uirum demittit corpora morti,
cum Turnum medio interea fert aequore turbo.
respicit ignarus rerum ingratusque salutis
et duplicis cum uoce manus ad sidera tendit:
'omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
duxisti et talis uoluisti expendere poenas?
quo feror? unde abii? quae me fuga quemue reducit?
Laurentisne iterum muros aut castra uidebo?
quid manus illa uirum, qui me meaque arma secuti?
quosque (nefas) omnis infanda in morte reliqui
et nunc palantis uideo, gemitumque cadentum
accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat
terra mihi? uos o potius miserescite, uenti;
in rupes, in saxa (uolens uos Turnus adoro)
ferte ratem saeuisque uadis immittite syrtis,
quo nec me Rutuli nec conscia fama sequatur.'
haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,
an sese mucrone ob tantum dedecus amens
induat et crudum per costas exigat ensem,
fluctibus an iaciat mediis et litora nando
curua petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
ter conatus utramque uiam, ter maxima Iuno
continuit iuuenemque animi miserata repressit.
labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
[Mezentius Rages]
At Iouis interea monitis Mezentius ardens
succedit pugnae Teucrosque inuadit ouantis
.
concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
uni odiisque uiro telisque frequentibus instant.

ille (uelut rupes uastum quae prodit in aequor,
obuia uentorum furiis expostaque ponto,
uim cunctam atque minas perfert caelique marisque
ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum
sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
occupat os faciemque aduersam, poplite Palmum
succiso uolui segnem sinit, armaque Lauso
donat habere umeris et uertice figere cristas.
nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
aequalem comitemque, una quem nocte Theano
in lucem genitore Amyco dedit et face praegnas
Cisseis regina Parim; Paris urbe paterna
occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
ac uelut ille canum morsu de montibus altis
actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
defendit multosque palus Laurentia silua
pascit harundinea, postquam inter retia uentum est,
substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
nec cuiquam irasci propiusue accedere uirtus,
sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
ille autem impauidus partis cunctatur in omnis
dentibus infrendens et tergo decutit hastas:
haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
non ulli est animus stricto concurrere ferro,
missilibus longe et uasto clamore lacessunt.
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
hunc ubi miscentem longe media agmina uidit,
purpureum pennis et pactae coniugis ostro,
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans
(suadet enim uesana fames), si forte fugacem
conspexit capream aut surgentem in cornua ceruum,
gaudet hians immane comasque arrexit et haeret
uisceribus super incumbens; lauit improba taeter
ora cruor—
sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
sternitur infelix Acron et calcibus atram
tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.
atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
sternere nec iacta caecum dare cuspide uulnus;
obuius aduersoque occurrit seque uiro uir
contulit, haud furto melior sed fortibus armis.
tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
'pars belli haud temnenda, uiri, iacet altus Orodes.'
conclamant socii laetum paeana secuti;
ille autem exspirans: 'non me, quicumque es, inulto,
uictor, nec longum laetabere; te quoque fata
prospectant paria atque eadem mox arua tenebis.'
ad quem subridens mixta Mezentius ira:
'nunc morere. ast de me diuum pater atque hominum rex
uiderit.' hoc dicens eduxit corpore telum.
olli dura quies oculos et ferreus urget
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
partheniumque Rapo et praedurum uiribus Orsen,
Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten,
illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis,
quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae
deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
[The Death of Lausus]
Iam grauis aequabat luctus et mutua Mauors
funera; caedebant pariter pariterque ruebant
uictores uictique, neque his fuga nota neque illis.
di Iouis in tectis iram miserantur inanem
amborum et tantos mortalibus esse labores;
hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno.
pallida Tisiphone media inter milia saeuit.
At uero ingentem quatiens Mezentius hastam
turbidus ingreditur campo. quam magnus Orion,
cum pedes incedit medii per maxima Nerei
stagna uiam scindens, umero supereminet undas,
aut summis referens annosam montibus ornum
ingrediturque solo et caput inter nubila condit,
talis se uastis infert Mezentius armis.
huic contra Aeneas speculatus in agmine longo
obuius ire parat. manet imperterritus ille
hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
atque oculis spatium emensus quantum satis hastae:
'dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
nunc adsint! uoueo praedonis corpore raptis
indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
Aeneae.' dixit, stridentemque eminus hastam
iecit. at illa uolans clipeo est excussa proculque
egregium Antoren latus inter et ilia figit,
Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.
sternitur infelix alieno uulnere, caelumque
aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos.
tum pius Aeneas hastam iacit; illa per orbem
aere cauum triplici, per linea terga tribusque
transiit intextum tauris opus, imaque sedit
inguine, sed uiris haud pertulit. ocius ensem
Aeneas uiso Tyrrheni sanguine laetus
eripit a femine et trepidanti feruidus instat.
ingemuit cari grauiter genitoris amore,
ut uidit, Lausus, lacrimaeque per ora uolutae—
hic mortis durae casum tuaque optima facta,
si qua fidem tanto est operi latura uetustas,
non equidem nec te, iuuenis memorande, silebo—
ille pedem referens et inutilis inque ligatus
cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat.
proripuit iuuenis seseque immiscuit armis,
iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
sustinuit; socii magno clamore sequuntur,
dum genitor nati parma protectus abiret,
telaque coniciunt perturbantque eminus hostem
missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se.
ac uelut effusa si quando grandine nimbi
praecipitant, omnis campis diffugit arator
omnis et agricola, et tuta latet arce uiator
aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
dum pluit in terris, ut possint sole reducto
exercere diem: sic obrutus undique telis
Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
'quo moriture ruis maioraque uiribus audes?
fallit te incautum pietas tua.' nec minus ille
exsultat demens, saeuae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
Parcae fila legunt. ualidum namque exigit ensem
per medium Aeneas iuuenem totumque recondit;
transiit et parmam mucro, leuia arma minacis,
et tunicam molli mater quam neuerat auro,
impleuitque sinum sanguis; tum uita per auras
concessit maesta ad Manis corpusque reliquit.
At uero ut uultum uidit morientis et ora,
ora modis Anchisiades pallentia miris,
ingemuit miserans grauiter dextramque tetendit,
et mentem patriae subiit pietatis imago.
'quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum
manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
Aeneae magni dextra cadis.' increpat ultro
cunctantis socios et terra subleuat ipsum
sanguine turpantem comptos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
uulnera siccabat lymphis corpusque leuabat
arboris acclinis trunco. procul aerea ramis
dependet galea et prato grauia arma quiescunt.
stant lecti circum iuuenes; ipse aeger anhelans
colla fouet fusus propexam in pectore barbam;
multa super Lauso rogitat, multumque remittit
qui reuocent maestique ferant mandata parentis.
at Lausum socii exanimem super arma ferebant
flentes, ingentem atque ingenti uulnere uictum.
agnouit longe gemitum praesaga mali mens.
canitiem multo deformat puluere et ambas
ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
'tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas,
ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
quem genui? tuane haec genitor per uulnera seruor
morte tua uiuens? heu, nunc misero mihi demum
exitium infelix, nunc alte uulnus adactum!
idem ego, nate, tuum maculaui crimine nomen,
pulsus ob inuidiam solio sceptrisque paternis.
debueram patriae poenas odiisque meorum:
omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
nunc uiuo neque adhuc homines lucemque relinquo.
sed linquam.' simul hoc dicens attollit in aegrum
se femur et, quamquam uis alto uulnere tardat,
haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi,
hoc solamen erat, bellis hoc uictor abibat
omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit:
'Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est,
uiximus. aut hodie uictor spolia illa cruenti
et caput Aeneae referes Lausique dolorum
ultor eris mecum, aut, aperit si nulla uiam uis,
occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'
dixit, et exceptus tergo consueta locauit
membra manusque ambas iaculis onerauit acutis,
aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
atque hic Aenean magna ter uoce uocauit.
Aeneas agnouit enim laetusque precatur:
'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo!
incipias conferre manum.'
tantum effatus et infesta subit obuius hasta.
ille autem: 'quid me erepto, saeuissime, nato
terres? haec uia sola fuit qua perdere posses:
nec mortem horremus nec diuum parcimus ulli.
desine, nam uenio moriturus et haec tibi porto
dona prius.' dixit, telumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud figitque uolatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
ter circum astantem laeuos equitauit in orbis
tela manu iaciens, ter secum Troius heros
immanem aerato circumfert tegmine siluam.
inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
uellere, et urgetur pugna congressus iniqua,
multa mouens animo iam tandem erumpit et inter
bellatoris equi caua tempora conicit hastam.
tollit se arrectum quadripes et calcibus auras
uerberat, effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
aduolat Aeneas uaginaque eripit ensem
et super haec: 'ubi nunc Mezentius acer et illa
effera uis animi?' contra Tyrrhenus, ut auras
suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
'hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
nullum in caede nefas, nec sic ad proelia ueni,
nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
unum hoc per si qua est uictis uenia hostibus oro:
corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum
circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
et me consortem nati concede sepulcro.'
haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arma cruore.

How to Format Lyrics:

  • Type out all lyrics, even repeating song parts like the chorus
  • Lyrics should be broken down into individual lines
  • Use section headers above different song parts like [Verse], [Chorus], etc.
  • Use italics (<i>lyric</i>) and bold (<b>lyric</b>) to distinguish between different vocalists in the same song part
  • If you don’t understand a lyric, use [?]

To learn more, check out our transcription guide or visit our transcribers forum

About

Have the inside scoop on this song?
Sign up and drop some knowledge

Q&A

Find answers to frequently asked questions about the song and explore its deeper meaning

Comments